1 Presbyter Gāiō cārissimō, quem ego dīligō in vēritāte. 2 Cārissime, in omnibus exoptō prōsperē tē agere et valēre, sīcut prōsperē agit anima tua.
3 Nam gāvīsus sum valdē, venientibus frātribus et testimōnium perhibentibus vēritātī tuae, quōmodo tū in vēritāte ambulēs. 4 Maius hōrum nōn habeō gaudium, quam ut audiam fīliōs meōs in vēritāte ambulāre. 5 Cārissime, fidēliter facis, quidquid operāris in frātrēs et hoc in peregrīnōs, 6 quī testimōnium reddidērunt cāritātī tuae in cōnspectū ecclēsiae. Bene faciēs subveniēns illīs in viā dignē Deō; 7 prō nōmine enim profectī sunt, nihil accipientēs ā gentīlibus. 8 Nōs ergō dēbēmus sublevāre huiusmodī, ut cooperātōrēs sīmus vēritātis.
9 Scrīpsī aliquid ecclēsiae; sed is quī amat prīmātum gerere in eīs, Diotrephēs, nōn recipit nōs. 10 Propter hoc, sī vēnerō, commonēbō eius opera, quae facit verbīs malignīs garriēns in nōs; et quasi nōn eī ista sufficiant, nec ipse suscipit frātrēs et eōs, quī cupiunt, prohibet et dē ecclēsiā ēicit. 11 Cārissime, nōlī imitārī malum, sed quod bonum est. Quī benefacit, ex Deō est; quī malefacit, nōn vīdit Deum.
12 Dēmētriō testimōnium redditur ab omnibus et ab ipsā vēritāte; sed et nōs testimōnium perhibēmus, et scīs quoniam testimōnium nostrum vērum est. 13 Multa habuī scrībere tibi, sed nōlō per ātrāmentum et calamum scrībere tibi; 14 spērō autem prōtinus tē vidēre, et ōs ad ōs loquēmur. 15 Pāx tibi. Salūtant tē amīcī. Salūtā amīcōs nōminātim.