De opera quinte diei.1
QUinto die dixit deus: producant aque reptile anime viuentis. [et] volatile super terra[m] sub firmamento celi. Cerauitq[ue] de[us] cete grandia: [et] omnem animam viuentem atq[ue] motabilem quas produxera[n]t aque in species suas. [et] om[n]e volatile sec[un]d[u]m genus suum. Uide[n]s quod esset bonum benedixit eis dicens. Crescite [et] multiplicamini [et] replete aquas maris: auesq[ue] multiplicentur super terram.2
Ornauit igitur eo die deus aerem [et] aquam: volatilia dans aeri: natalilia aquis: q[uae] reptilia dicuntur: cum impetu quodam se rapiunt.
Cete enim grandia [et] belluas: maioraq[ue] terrestribus animalibus ex habunda[n]tia humoris [et] mo[n]strifica in mari reperiuntur.
Et quicquid in vlla parte nature nascitur: [et] in mari esse vulgi opinio fert.
Manifesta iam que sequuntur de animalium productione: post plantas enim ea sunt mixta que sentiunt [et] mouentur: quamq[uoniam] [et] in plantis stupidum sensum adscribant pitagorici.
Hec aut[em] animantia que citra omnem controuersiam motu sensuq[ue] participant: [et] hic a Moyse: [et] in Timeo3 in volatilia: [et] in aquis dege[n]tia: [et] terrestria distinguu[n]tur.
Ueniamus igitur ad Moysem qui postq[uoniam] de celestibus dixit terrestrium animaliu[m] meminit ordine co[n]gruenti: que vel aquas vel terram vel aerem inhabitant.
Si tamen inhabitare aerem volucres dici possunt.
Relinquamus hic disputationem: quo pacto corpora animalium ex elementis: aut quid sint indite a deo naturis reru[m] seminarie rationes: sit ne item vita brutoru[m] de finu educata materie: an diuino potius principio om[n]is vita proueniat: vt co[n]stantissime asserit Plotinus4: cui sententie fortasse videbit[ur] hoc loco p[ro]pheta suffragari.
Cu[m] postq[uoniam] dixit: producant aque reptile anime viuentis: adiecit postea creauit deus omne anima[m] viuente[m]: vbi no[n] id du[m]taxat quispia[m] obserueret q[uia] [et] aq[ue] p[ro]duca[n]t deo iubente: [et] deinde etia[m] deus p[ro]ducat: ve[rum] [et] illud q[uo]d vbi de dei op[er]e agit[ur] scriptu[m] est: creauit deus anima[m] viuente[m]. vbi aut[em] de aq[ui]s no[n] a[n]imam. s[ecundum] reptile a[n]i[m]e viuentis q[ua]si aquis vehiculu[m].
Inter animalis terre tria memorat Moyses q[uae] in seq[ue]nti die infinuat.
Plurima aut[em] [et] maxima in indico mare a[n]i[m]alia.
E[st]5 quibus balene quaternu[m] iuge[rum].
Et in mari bellue circasolstitia maxime visunt[ur].
Tu[n]c illic ruu[n]t turbines: tu[n]c imbres: tu[n]c deiecte mo[n]tiu[m] iugis p[ro]celle ab imo vertu[n]t maria. pulsatasq[ue] ex p[ro]fundo belluas cum fluctibus voluu[n]t. auiu[m] quoq[ue] gra[n]dissime [et] pene bestiarum generis strucio cameli affrici vel ethiopici altitudinem equitis infidentis equo excedunt: celeritatem vincunt.
Multo mirabilius de naturis auium [et] piscium ratio experiendi quotidie in varijs locis datur.
Baron, C. A. (2012). The Missing Link? Pythagoras and Pythagoreans in Timaeus. In Timaeus of Tauromenium and Hellenistic Historiography, 138–69. Cambridge University Press. https://doi.org/10.1017/CBO9780511733246.007.
Cappelli, A. (1928). Lexicon Abbreviaturarum: Wörterbuch lateinischer und italienscher Abkürzungen. 2nd ed. Leipzig: Verlagsbuchhandlung von J. J. Weber. https://archive.org/details/LexiconAbbreviaturarum.
Foresti, G. F. (1492). Supplementum Chronicarum. Novariensis: Bernardinus Rizus. https://books.google.com/books?id=ei9TruMbYCkC&printsec=frontcover.
Hamilton, E., & Cairns, H., ed. (1961). The Collected Dialogues of Plato. Princeton, New Jersey: Princeton University Press. http://www.jstor.org/stable/j.ctt1c84fb0.
Jiménez de Cisneros, F. (1517). Biblia Polyglotta Complutensis. Complutum: Arnaldo Guillén de Brocar. https://doi.org/10.3931/e-rara-46695.
Martin, C. T. (1910). The Record Interpreter : A Collection of Abbreviations, Latin Words and Names Used in English Historical Manuscripts and Records. 2nd ed. London: Stevens and sons, limited. https://archive.org/details/recordinterprete00martuoft.
Plato. (1588). In Timæum. In Divini Platonis Opera Omnia, edited by Ficin, M., Corradi, S. Lugduni: apud Joannem Lertout. https://doi.org/10.3931/e-rara-24349.
Plotinus. (1580). Plotini Platonicorum facile coryphaei Operum philosophicorum omnium libri LIV in sex Enneades distributi. Edited by Ficinus, M. Basileae: Ad Perneam Lecythum. https://doi.org/10.3931/e-rara-120889.
Watson, J. (1928). The Philosophy of Plotinus. The Philosophical Review 37 (5): 482–500. http://www.jstor.org/stable/2179841.
Footnotes
-
c.f. Foresti (1492, fol. a2v). ↩
-
Genesis 1:20-22, s. Jiménez de Cisneros (1517, fol. av). ↩
-
Timaeus of Locri in Plato' s dialogue (1588, p. 457 ff.), c.f. Hamilton & Cairns (1961) vs. Timaeus of Tauromenium, Baron (2012). ↩
-
Plotinus (1580), c.f. Watson (1928). ↩
-
or "E[odem]", "[Oboli quinque]", (s. Martin, 1910, p. 43; Cappelli, 1928, p. 113). ↩